Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARTUS

PARTUS,² Vulva. Mirac. B. AEgid. ord. Minor. tom. 3. April. pag. 244. col. 2: Adveniunt vicinae, et cognoscunt eam masculum filium peperisse: et ne verecundia miraculum taceatur, asserunt quae viderunt, bene duobus digitis in Partu ipsam infirmitatem esse sanam.

Partus Mathematicus, Imaginarius, fictitius, magicus. Vita S. Samson. tom. 6. Jul. pag. 584. col. 2: Audivit, ut verum erat, in sinistra parte idolum homines, bacchantum ritu, in quodam fano per imaginarium ludum adorantes... Excusantibus illis malum non esse mathematicum eorum Partum in ludo servare, etc. Vide Mathematica.