Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PASSIO

PASSIO, Passio Domini, Dominica quinta Quadragesimae, quae Ramispalmas praecedit. In Epistola Balduini Imperatoris de expugnatione Constantinop. urbs obsessa a nostris dicitur 5. Id. April. feria 6. ante Passionem Domini et capta 2. Id. April. feria secunda in Passione, id est, die Lunae hebdomadis quae Dominicam Ramis palmarum praecedit, quam Hebdomadam Passionis vocamus. Amalarius lib. 4. cap. 48. apud Mabillonium: In Passione Domini, quindecim videlicet dies ante Pascha. Vide notas nostras ad Villhardhuinum num. 129. et supra in vocib. Dominica, et Hebdomada.

Passio Domini, pro ejusdem Incarnatione interdum accipi, ex Charta ann. 1083. in Tabular. Eccl. Carnot. supra observatum est in voce Annus, pag. 268. col. 3.

Passio, Ea Evangelii pars quae passionem Christi continet, apud Mabill. tom. 4. Analect. pag. 455. et alibi passim.

Comput. ann. 1479. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 337. col. 1: Pro missa singulis diebus totius anni in eadem (capella) celebrari pro conservatione salutis dictae villae et habitantium ejusdem cum Passione in introitu missae dici consueta. Notandus omnino usus.

Passio, Martyrium. Ordo officii Gothici inter Concil. Hispan. tom. 3. pag. 272: Pro innexa collo suo fune ad Passionem tractus est, laetabundus.

Passio, Crucifixus, Christi ad crucem affixi imago, aliaque fortasse Passionis ejusdem instrumenta. Charta Mich. Paleol. imper. CP. ann. 1403. ex Gazoph. eccl. Paris.: In cujus crucis medio Passio composita est ex ligno pretioso.

Passio, Acta cujuslibet sancti. Charta Sancii comit. pro fundat. S. Severi in Vascon.: Ipsi vero sapientes inquirebant si S. Severus gestam vel Passionem haberet scriptam. Vide Passionarius.

Passio, Quinta e novem partibus in quas hostia dividitur apud Muzarabes. Vide, Hostia.