Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PASSIO

PASSIO,² Morbus, Medicis passim. Chron. Romualdi II. Archiep. Salernit. apud Murator. tom. 7. col. 206: Rex autem Guillelmus circa Quadragesimam fluxu ventris et molestia coepit affligi, quam Passionem quum aliquanto tempore occultasset, circa mediam Quadragesimam, eadem Passione crescente, credens se moriturum, etc. Vide mox Passionarius.

Passio Scotomatica, Caecitatis dolor, a Graeco σϰότος. Miracula S. Bertini saec. 3. Bened. part. 1. pag. 131: Sed paene exanimis ante in terram proruit, nequaquam ut Passione Scotomatica ictus, sed pro animae illius... salvatione imo magis nominis Dei laude, ipsiusque dispositione luminum delectabilium visu privatus, ac bimatu vel eo amplius in hujus caecitatis permansit amaricatu.

Typica Passio, Febris interpolata, ex Gloss. ad Alex. Iatrosoph. Ms. lib. 1. Passion. cap. 76. Nostris Passion, pro Dolor. Lit. remiss. ann. 1412. in Reg. 166. Chartoph. reg. ch. 449: Icellui Flouriet s'est fait garir, où il a eu moult de Passions, grans fraiz et intérestz. Vide infra Patibulum 3.