Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PASSIO

PASSIO,⁴ perperam pro Pastio, Convivium, refectio, in Charta Ludovici Pii ann. 18. imperii ejusd. Imp. Hist. Alsat. inter Instr. pag. 19: Nullum telonium, aut ripaticum,... aut cenaticum, aut Passionem, aut laudaticum, etc. Vide Pastus. Nec rectius Passio pro Pastio seu Pasquerium occurrit in vet. Notitia apud Stephanot. Locum vide in Paschericium ad vocem Pasquerium.