Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PASSUS

PASSUS, Locus, auctoritas, nostris Passage. Processus de Vita S. Thomae Aquinat. tom. 1. Martii pag. 706: Quando scribebat dictus frater Thomas super Isaiam, venit ad quemdam Passum Scripturae, etc. Vita S. Catharinae Senens. tom. 3. April. pag. 905: Per doctores exponentes hunc Passum. Processus de B. Petro de Luxemb. tom. 1. Julii pag. 543: Volebat quod ipse loquens legeret Passus, loquitur de salute animae.

Arest. parlam. Paris. 13. Mart. ann. 1407: Qui beatus Thomas de ordine fratrum Praedicatorum extitisse dicitur, cujus dicta ipsi Praedicatores exaltare cupientes dicunt in omnibus fore approbata et ab Ecclesia pro veris determinata; licet rei veritas sit in contrarium, in multisque Passibus ipsius dicta reprobentur, etc. Quae ultima verba notatu dignissima sunt.