Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PASSUS

PASSUS,² Mensurae, vel ponderis species. Statuta Vercell. lib. 4. fol. 66. v°.: Ordinatum est quod si aliqua persona.... scienter seu dolose habuerit vel tenuerit falsam pensam, stateram, Passum, balanciam, marchum, vel aliquam aliam mensuram vel pondus, etc. Vide Pazellus.

Ea praesertim mensura qua pannos metiebantur, apud Italos. Stat. ant. Cuman. cap. 41. ex Cod. reg. 4622. fol. 34. v°: Quod Passus, cum quo mensuranlur panni lanae et lini et bombacis, fiat talis qualis est passus. Stat. crimin. Riper. cap. 219. fol. 29. r°: Quilibet persona vendens pannum lanae, debeat mensurare cum Passo justo et bullato.

Passus, Mensura agraria, modus agri, nostratibus etiam Pas. Charta ann. 1122. tom. 1. Hist. Cassin. pag. 279. col. 2: Omnes vero isti Passus sunt mensurati ad Passum quinque pedum et semisses; et mensura pedis est quantum est a capite hujus cartulae, usque ubi in latere incisa est. Hinc eruitur, ut observat Gattula, quot pedibus constaret passus, quo apud Trojam praedia dimitiebantur, et quam longus pes esset, nempe 14. Neapolitanas uncias. Lit. admort. ann. 1481. in Reg. 207. Chartoph. reg. ch. 281: Item demi-arpent de pré d'une part, neuf Pas de pré d'autre part, et cinq Pas de pré de l'autre part, tenant ensemble et contenant le tout trois quartiers de pré ou environ.

Legitur in Cartular. Conchar. Ruthen. pag. 393. an. 1099: Promitto domino Deo et beato Petro quod ad dampnum alicujus XXX. aecclesiasticos Passus circa hanc aecclesiam beatri Petri non infringam neque aliqua persona per meam voluntatem.