Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PASSUS

PASSUS,³ Angustiae et claustra itineris, vel montium: Clausurae, clusae. Italis li Passi, nostris Pas, passage, detroit. Testam. Bertrandi de Turre ann. 1286. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 535: Lego pontibus et malis Passibus Alverniae reparandis et restituendis triginta libras Turon. Chron. Siciliae apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 38: Interea tamen posuit insidias per Passus, per quos idem Rex Petrus debebat transire. Albertinus Mussatus de Gestis Henrici VII. lib. 3. rubr. 5. apud Murator. tom. 10. col. 369: Inseditque circumpositis castris per planitiem, et omnes adversos colles Passibus occupatis. Adde eumdem Murator. tom. 12. col. 457. 645. tom. 18. col. 917. et tom. 3. Ordinat. Reg. Franc. pag. 158. Matth. Paris pag. 443: Dum per quoddam iter arctissimum, quod vulgariter Passus dicitur, forent transituri. Matthaeus Westmonaster. ann. 1260.: Emanavit a Cancellaria Breve domini Regis... ad omnes vicecomites, in quorum Ballivis solebant viatoribus imminere pericula, ut omnes Passus periculosos, tam in viis concavis, et boscis, et haiis, quam aliis pacis regiae perturbationibus faciant videri, etc. Occurrit praeterea apud Silvestrum Giraldum lib. 2. de Expugn. Hibern. cap. 26. lib. 1. Itinerarii Cambriae cap. 4. Sanutum lib. 3. part. 11. cap. 13. etc. Guillelmus Guiart anno 1284: Passa li Rois et ses compaignes De Pirre les hautes montaignes, Que noif, ne vent, ne glace n'use, Assés prés du Pas de l'Ecluse., MS.: Tout le Passet sur le rivaige S'en vint Athis vers son lignaige. Infra: Serrez s'en vont tout le Passet. MS.: A la voiz et au cri vindrent li paissant As hayes, as Pas lor sont venuz devant. Trespas, eadem notione, ibid.: Mout curiousement toute nuit les gaitassent, Les Trespas et lor camps et les voies gaitassent. Rursum: Normanz gardoient les issues, Et les Trespas au chief des rues.

Trespaz, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1398. ex Reg. 153. Chartoph. reg. ch. 508: Laquelle ville du Puy est scituée en grant Trespas et près de pluseurs païs et contrées, qui ne sont mie de nostre royaume.

Passus Arripere, Metiri passus alicujus longitudinis. Processus de Canonizat. S. Francisci de Paula tom. 1. Aprilis pag. 121: Cum rochum praedictum sic suspensum viderent, Passus suos arripuerunt.

Passum Facere, Phrasis Gallica, Faire un pas, apud Robert. Avesbur. in Hist. Edwardi III. Reg. Angl. edit. Hearnii pag. 179.

Passus Ecclesiastici. Vide Dextri.