Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PASSUS

PASSUS,⁴ Transitus, iter, via, Gall. Passage, Ital. Passo. Arest. parlam. Paris. ann. 1390. quo judicatur marchionatum Saluciarum de dalphino Viennensi movere seu dependere ex Cod. reg. 6015: Guillemus longa spada (marchio Montisferrati) qui contra Sarracenos in Passu Salhadini interfuerat. Steph. de Infest. Ms. ubi de Innoc. VIII. PP.: Quod dux Renati et Francigenae volentes venire contra regem, non possint impediri a subditis ecclesiae, imo papa et ejus terrae possint eis dare Passum et victuagliam.