Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PASSUS

PASSUS,⁶ Palorum contextus ac series in molendinis et aliubi. Libert. Caturc. ann. 1369. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 326. art. 11: Quod ex privilegiis suis praefati consules habeant, ut dicunt jus cognoscendi de Passibus molendinorum et paxeriarum. Sentent. ann. 1414. ex sched. Pr. de Mazaugues: De piscibus captis seu piscatis in stagno de Volmon, robina seu burdigolo et aliis Passibus aquarum in tenemento dicti loci existentibus,.... quocumque nomine intitulentur, sive sint burdigoli, robinae seu Passus, etc. Vide supra Passeria.