Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PATRO

PATRO, (PATRARE) Generare. Anonymus in Hist. Palaest. apud Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 25: Satisfaciant ventribus, imperent et sermocinent per universam regionem illam, ut omnino dent sese ad petulantiam et luxuriam, multosque filios Patrare congaudeant. Hinc emendandae Glossae Isidori: Patravit, patrem fecit. Leg. patrem egit; quod jam monuerat Graevius. Onomast.: Patro, παιδοποιῶ. Vide Patratio et Lexicon Martinii v., Patro.

Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657: Fotre, Provinc. opus venereum consummare, Patrare.