Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PATROCINIUM

PATROCINIUM, Tutela Patroni, cui se committebant liberti, seu servi libertate donati. Primum Testamentum Widradi Abbatis: Similiter et illas cessiones, quas ad libertos nostros Gisleberto et Grimberto Clericis ad eorum ingenuitates confirmandas Daolonecas in Bornato et in Ceresio fecimus, quando ipsos pro animae nostrae remedio ingenuos dimisimus, ut dum advivunt, hoc teneant, et post eorum discessum, cum omne superposito ad jam dictam casam S. Projecti, ubi eorum Patrocinia et defensionem constituimus, revertere faciant. Capitula ad Legem Bajwar. tit. 1. cap. 7: Qui vero per chartam ingenuitatis dimissi sunt liberi, ubi nullum Patrocinium et defensionem non elegerint, similiter Regi componantur cum 40. sol. Concilium Toletanum IV. can. 68: Episcopus qui mancipium juris Ecclesiae, non retento Ecclesiastico Patrocinio, manumitti desiderat, duo meriti ejusdem et peculii coram Concilio cui praeminet per commutationem.... offerat. Adde can. 69. 70. 71. 72. 73. 74. Concil. Tolet. IX. can. 14. 16. Emeritense can. 20. Leges Wisigoth. lib. 8. tit. 1. § 3. 4. Additam. 2. ad Legem Burgund. § 2. Capitulare 3. ann. 813. cap. 11. 13. etc.

Patrocinia Sanctorum, Reliquiae Sanctorum quorum patrocinia invocantur, vel reliquiae Patronorum, seu Sanctorum tutelarium. Aimoinus de Miracul. S. Benedicti cap. 15. 36: Erant autem quae ferebantur cum Patrocinio S. Benedicti pretiosissimae reliquiae beatissimorum Confessorum Eucherii et Verani. Odo Abbas lib. de Miracul. S. Mauri cap. 6. 17.: Beati quoque Petri Apostoli Patrocinia sunt reperta, etc. Vita S. Judoci cap. 13: Pretiosa plurimorum Sanctorum Patrocinia secum inde reversurus tollere cupiebat. Adde cap. 14. Leo Ost. lib. 3. cap. 23: Cum diversis Ecclesiastici ministerii apparatibus, ac Sanctorum Patrociniis plurimis. Aribo Episcopus Frising. in Vita S. Corbiniani cap. 20: Basilicam aedificavit, et Valentini atque B. Zenonis in ea Patrocinia collocavit. Juramentum Hincmari Archiepisc. Remensis in Concilio Pontigonensi: Sic me Deus adjuvet et ista sancta Patrocinia. Vide Capitulare 2. ann. 802. sub finem. Sebastianus Salmaticensis Episc. in Histor. Hispan.: Gratuita Christi clementia collata sibi Sanctorum pignorum Patrocinia, etc. Infra: Quarum ergo praesentia reliquiarum se credit Patrocinari. Vita S. Walpurgis cap. 8. saec. 3. Bened. part. 2. pag. 293: Accepto praeterea idem Episcopus super hoc negotio Regis et regalium virorum consilio, Virginis Patrocinia sancta daturum esse promisit. Patrocinia S. Remigii, in Charta Lotharii Reg. apud Baluz. in notis ad Capitul. Adde Alcuinum Epist. 65. 192. Concilium Liptinense sub. Carolomanno ann. 743. can. 2. Capitul. 1. ann. 769. cap. 1. lib. 7. Capitul. cap. 123. Adamum Bremensem cap. 19. Albertum Stadensem ann. 961. tom. 2. Canisii pag. 470. 471. in Hist. Translat. S. Pusinnae Virg. num. 4. Andr. Monach. lib. 1. Vitae S. Ottonis Episc. Bamberg. cap. 39. 41. Cod. Officii domor. S. Benedicti apud Mabillon. tom. 4. Analect. etc.

Patrocinium, Festum patroni alicujus ecclesiae. Necrol. B. M. ad Scotos Vienn. apud Pez. tom. 1. Script. Austr. col. 702: vj. Id. Septembris... Est hac die Patrocinium ecclesiae hujus.

Patrocinium. Sanctus Eulogius lib. 2. Memorial. SS. cap. 7: Quorum corpora loco quo deciderant derelicta, summo militum observantur studio, ne Christiani ad emolumentum patrocinationis furtim ea surriperent et reconderent, i. ut iis tanquam reliquiis uterentur: vel sane ut per ea Sanctorum sibi demerentur patrocinia. Dinamius Patricius in Vita S. Maximi Episcopi Regiensis: Corpus beatissimi Antistitis.... est humatum in Ecclesia B. Petri quam ipse condiderat, quae postea ipsius nomine appellata est, ob crebra ejus Patrocinia, i. miracula.

Patrocinium, Jus Patronatus Ecclesiae. Exstat in Tabulario Ecclesiae Gratianopolitanae fol. 13. Charta fundationis Ecclesiae S. Stephani in territorio Viennensi a Lempteo et Agiloide ejus uxore sub Bernardo Viennensi, et Agobardo Lugdunensi Archiepiscopis, in qua haec habentur: Teque haeredem nobis in rebus perpetualiter pro Dei amore et sanctorum Apostolorum, et remedio animarum nostrarum instituimus, honorem quidem tantummodo loco Patrocinii nostris haeredibus reservantes. Ex quibus colligitur jus patronatus esse perantiquum.

Patrocinium, pro Patrimonium, apud Fortescut. de laudibus legum Angliae cap. 49. nisi mendum sit: Quamvis non gliscant eos (filios) legum imbui disciplina, nec ejus exercitio vivere, sed solum ex Patrociniis suis.