Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PAUPERTAS

PAUPERTAS, Adolescentia, sive juventus, in Glossis MSS. ad Concilium Carthagin. cap. 16. Sed legendum est Pubertas. Vide alio sensu in Pauper 1.

Paupertas, πτωχεῖον, Domus ubi pauperes aluntur, in Charta Sohieri Castellani Despauhensis ann. 1080. apud Joan. Carpentarium in Hist. Camerac. 4. part. p. 11.

Paupertatem Probare tenetur, in Consuetudine Pontivensi, qui praedia sua alienare vult. Necessité jurée, id est, necessitas vel paupertas jurata, seu virorum legalium sacramento firmata. Lex Vervinensis ann. 1233. art. 8: Et sciendum quod nullus hominum hujus libertatis terram suam nisi Paupertate coactus, et etiam consideratione Villici et Scabinorum vendere poterit. Charta Hugonis Castellani Gandensis ann. 1238: Praefati Gerardus et Perona fidem et juramentum praestiterunt corporale, quod paupertate compulsi dictam werpitionem faciebant: quam Paupertatem bene et per legem sub meorum hominum testimonio probaverunt. Alia ann. 1252. in Tabular. Episcopat. Ambian. fol. 93: Noveritis, quod ego probata Paupertate seu necessitate mea sufficienter in Curia Pinchoniensi, et legitime per judicium hominum ipsius Curiae vendidi, etc. Alia ann. 1302. fol. 125: Je Gilles de Canapes chevallier, sire de chelle mesme ville, fais sçavoir... que je par grant necessité jurée et prouvée suffisament, et pour pieur marché eschivier, ay vendu, etc. Similis Charta alia Gallica habetur in Probat. Hist. Bethuneae pag. 162. Lex Saxonum tit. 15. § 2: Nulli liceat traditionem haereditatis suae facere, praeter ad Ecclesiam, vel Regi: nec haeredem suum exhaeredem faciat, nisi forte famis necessitate coactus, ut ab illo qui acceperit sustentetur. Leges Burgorum Scoticor. cap. 125. § 5: Omnia ista quae ad jus haereditarium pertinere dignoscuntur, vendi possunt in legitima sua potestate, si dominus eorundem Paupertate et necessitate compulsus fuerit, et hoc testificetur per 12. legales homines. Subditur cap. 127. § 5: Videlicet per 4. manentes ex una parte, et 4. ex alia parte, et 4. ex opposito domus seu mansionis: aliter enim venditio nulla est. Adde cap. 11. § 2. et Leges Luitprandi Regis Longob. tit. 117. § 1. 146. (6, 96.) Assisiae Hierosol. MSS. cap. 187: Hom ou feme qui a fié ne peut vendre partie de son fié, mais tout son fié peut l'on bien vendre par ladite assise. Et l'assise de la vente des fiés est tel, que l'on peut, et doit fié vendre pour dethe conue, ou provée en court, se celui de qui est le fié ne n'a autre chose que ce que il puisse la dethe paier que de la vente dou fié, etc. Butillerius lib. 2. cap. 7: Par coutume locale l'homme ne peut vendre son patrimoine, et heritage qui de par pere et de par mere luy écheu, sinon par le gré et consentement de son hoir, ou par Pauvreté, au cas que verité seroit. Et selon l'usage d'aucuns lieux, en fief conviendroit que de ce il jurat en tierce main, et que ce fut pour employer en suffisans heritages, etc. Fori Navarrae rubr. 20. art. 2. 3. tit. 20: Alienation universala de bees avitins de tout le fonds et proprietat, ne sera valable, en deguna sorta, si no es por grandes necessitatz, et ab connetxença et permission de justicis, lo quoalle conneixença le parra far sommairemene pardevant les gens de la Chancelleria, per le regoard des nobles, et per les autres pardevant les baillis ou autres magistrats, et juges ordinaires deux locs, ou losdits bees seront assis. Vide Joan. Stiernhookum lib. 2. de Jure Sueonum vetusto cap. 5. pag. 245. ubi idem observatum apud Suecos tradit; Speculum Saxonicum lib. 1. art. 34. § 1. art. 52. § 3. et Gloss. Jur. Gall. v., Pauvreté jurée. Mittermaier. Princip. Jur. German. § 157. not. 17. Hinc propria seu proprietates alienari non potuisse, nec dari vel distrahi, nisi proximis affinibus, ex causa paupertatis, evincit praeterea Charta ex Tabulario Vindocinensi, quam descripsit Gallandus lib. de Francoalodio pag. 21. 22. Utinam haec hodie adhuc obtineret Jurisprudentia: non enim tam facile viri nobiles sua praedia oppignerarent, ac distrahere judicis decreto cogerentur, et familiarum illustrium bona sarta tecta permanerent, et ad posteros, ut olim, dum ea lex vigebat, transirent.

Charta ann. 1271. in Lib. nig. 2. S. Vulfr. Abbavil. fol. 95. v°: Je Engerrans de Rainvilers.... ai vendu bien et loiaument au dien et au capitre de l'eglyse saint Ouffran en Abbeville.... les coses que j'avoie ou reclamer pooie à Rainvilers.... Cheste devant dite vente j'ai fait par Poverté et pour le soustenanche de moi, de me femme et de nos enfans. Lequele Poverté fu sousffisamment prouvée en le court noble homme le conte de Pontieu,... présent les pars et les hommes de Pontieu.

Paupertas, Pauperis qualiscumque facultas, parva et modica possessio. Tabularium Ecclesiae Gratianopolitanae fol. 13: Vovimus circa domum nostram construere ad divinum honorem Ecclesiam, et juxta vires Paupertatis nostrae ditare. Charta Witlafii Regis Merciorum, apud Ingulfum pag. 856: Offero et ego magno altari praedicti Monasterii de Paupertate mea calicem aureum, crucem auream, etc. Stephanus Episcopus Rhedonensis in Vita S. Guillelmi Firmati n. 17: De mea, inquit, Paupertate quod potui Sanctitati vestrae detuli munusculum. Vita S. Materniani Episcopi Remensis n. 11: Filiosque ejus duos in gravi custodia recluserat, eo quod segetes Paupertatis suae ab illius potentis famulis vel animalibus defendere auderent. Adde S. Anselmum lib. 4. Epist. 86.

Paupertas, idem quod Semipraebenda; quia mediocris redditus, sic appellata. Vide supra Pauper 2. et mox Paupertacula. Charta ann. 1484. ex Tabul. eccl. Remens.: Fundavit dimidiam praebendam seu Paupertatem in ecclesia Remensi ad collationem capituli. In libello apologetico, vulgo Factum, edito ann. 1734. pag. 25. memorantur les Pauvretez S. Rigobert.

Paupertaticula, Pauperticola, etc. Paupertatiuncula. Formulae Andegavenses: Proinde cido tibi de rem Paupertatis meae tam pro Sponsalitia, quam pro largitate tua, etc. Ibid. form. 38: Ut tibi aliquid de re Pauperticola mea concidere debirent. Charta ann. 778. apud Perardum pag. 11: Ut aliquid de Paupertaticula nostra ad ipsum locum, vel suis custodibus concedere valeamus, etc. Charta Caroli Imper. in Tabul. Major. Mon.: Timentes ne iniquius eis accideret super Paupertaticulam quam ad praesens in suo habebant dominio, etc. Atque forte sic legendum in Tabulario Brivatensi ch. 305: Inconvulsa custodiatis ea quae de Paupertacula nostra non secundum velle, sed secundum posse restaurare coepimus. Vide mox Paupertacula. Historia Translat. S. Gorgonii Mart. n. 9: Proclamare coepit, ne eis suam Paupertatiunculam tolleret.

Paupertatula. S. Hieronym. in Epitaph. Marcellae extremo: Et te Paupertatulae suae, imo per te pauperes reliquit haeredes. Epist. Jarentonis Abbat. S. Benigni Divion. tom. 5. Annal. Bened. pag. 447: Sancti Benigni domus fugam filiorum ecclesiae in Christi gratia benigne suscipiet, et Paupertatulam nostram voluntati vestrae non dicam dare, sed quasi vobis reddere vel ministrare sumus parati.

Paupertacula, Mediocritas, facultas modica. Mirac. S. Gerardi tom. 2. Aug. pag. 697. col. 1: Quoniam filii sospitatem admodum desiderabat, de Paupertacula sua medium bovis pedem repromisit, si filius ejus servi Dei meritis sanaretur. Itiner. Ratherii tom. 2. Spicil. Acher. pag. 269: Cum de mea Paupertacula non sim vobis adeo inhumanus, ut militari beneficio habeam.

Paupertates, Gall. Pauvretez, Pars corporis, qua quis vir est. Lit. remiss. ann. 1479. in Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 431: Aucuns d'iceulx jeunes gens se vergonnoient de jouer l'esbatement, pour ce qu'il se failloit descouvrir jusques au ventre et montrer ses Pauvretez.