Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PELAGUS

PELAGUS, Quaevis aqua seu unda, etiam fluvialis. In Glossis Isid.: Pelagus, praeluvium. Constantiensis: Pelagus, elubium. Forte proluvium, et eluvium; vulgatius eluvium, communius eluvies; quando pelagus terras obruit. Vide ibi Graevium. Hinc Pelagus peregrinum dicitur Elmhamo in Vita Henrici V. Reg. Angl. edit. Hearnii cap. 122. pag. 318: Post aliquot tamen dies, cessante tanto diluvio, Pelagus peregrinum evanuit, et rivo in proprium alveolum se recolligente, ac aquis suis domesticis contento rediere commoda, quae ab Anglis per nimietatem laticis oblata fuere. Pactus Legis Salicae tit. 44. § 13: Qui in Pelagus hominem impinxerit, etc. Adde Recapitulat. ejusdem Legis § 14. 19. Gregorius Turon. lib. 1. Miracul. cap. 70. de muliere in Ararim fluvium demersa: Interrogabant autem mulierem qualiter sub Pelago vivere potuisset. Idem de Gloria Confess. cap. 22: Dum Ararim fluvium transire cuperet, nave impleta demergitur, et ipse Sacerdos Pelago operitur. Adde eumdem in Miracul. S. Martini cap. 17. Adrevaldus lib. 1. de Miracul. S. Benedicti cap. 19: Medium Ligerim petit, ibique contra adversum Pelagus enatando, etc. Abbo lib. 1. de Bello Parisiaco: Ambusti Sequanae ad Pelagos concurrite, etc. Eckehardusjunior de Casib. S. Gall. cap. 11. de lacu: Quod piscem de Pelago illo non vidisse me memini. Charta Ordonii II. Regis Legionensis, aerae 953. apud Anton. de Yepez in Chronico S. Benedicti tom. 4: Cum omnibus adjacentiis, vel praestationibus suis, domibus, arvis, hortis, pratis, paludibus, azeniis, piscariis, aquis, aquarumve ductilibus, suis Pelagis, cum accessu recessuque suo, etc. Alia Ferdinandi I. reg. aerae 1081. ibid.: Cum suis terminis, et montibus, et fontibus, et Pelagis, etc. Charta Garsiae Regis Navarrae aerae 1082. apud Sandovallium in Episc. Pampilonensib. pag. 70: Et de illa area de Veraso, inusque ad Pelagum rotundum de Anoz, sit defensum et vetatum tam aquarum quam terrae, etc. Adde Walafridum Strabum de Vita S. Galli cap. 18. Theodorum Campedonensem in Vita S. Magni cap. 24. Ughellum tom. I. Italiae sacrae part. 1. pag. 65. etc. Wendelinus vocis etymon a Toxandrico Poel, et Poelghen arcessit, quod lacunam, vel lacunulam sonat. Hunc consule si libet.