Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PENNA

PENNA, vox Hispanica, Rupis, collis. Moretus in Antiquit. Navarrae pag. 45: Propter quod populetis sursum in illa Penna, etc. Ibidem pag. 574. ex Tabul. Millan.: Propter animam de Garcia Moza meo caballarizo illas suas casas quae sunt super Penna, et sub Penna in barrio quem dicunt et sub Penna ad integrum. Charta Hugonis Abb. Corb. ann. 1227: A calceia de Folliaco usque ad Hamelet, et ab Hamelet usque ad Pennam de Vers sicut se habet aqua quae ab eadem Penna descendit usque ad dictam villam de Hamelet. Vide Pena 1.

Petra, saxum, Acad. Hispan. Unde nostris Penne et diminut. Pennette, clivus, collis dejectus. Charta ann. 1332. in Chartul. 21. Corb. fol. 330. v°: Une pesquerie à tous harnas qu'il avoient heritablement en l'eaue, qu'on ait de Bousencourt, depuis le Penne du cherisier jusqu'a le cauchie de Sailly leaurech. Alia ann. 1511. in Reg. 13. ejusd. monast. sign. Habacuc fol. 84. v°: A esté accordé ausdits habitans qu'ilz puissent faire remplir au masses le Pennette prochaine desseure le bouteillerie, affin que l'eaue, qui passe à laditte Pennette, puisse deschendre en la ville. Hinc

Penna, pro Arx, castellum, quia in rupe sive clivo saepius exstructum. Charta ann. 1252. apud Cencium inter Cens eccl. Rom.: In qua concione seu parlamento nobilis vir Monalducius domini paganelli, olim unus ex dominis dicti castri seu Pennae,..... surrexit et inter alia concinando dixit, etc. Vide Rocca.