Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PENNA

PENNA,² Calamus, quo in scribendo utimur, cujus usum ad principatum Ludovici Pii revocari posse docet Mabillonius in Supplemento Diplom. pag. 51. Johannes in Vita S. Odonis lib. 1. num. 20: Vidit veluti more scriptoris super auriculam ejus haerentem Pennam, et quasi doctoris magisterio productim acuminatam, et in summo fixam. Quam sumens beatus (Gregorius PP.) eamque illi tradens ait: Age ergo securus, et perfice opus tibi indictum. Quem vero composueris librum, non delebitur. Vide Plumae., Pennas quibus sagittae instruebantur Panons vocat le Roman de la Rose MS.: Mes moult erent de ces v. floches Les Panons bien fés et les coches.... Il n'i out riens qui d'or ne fust, Fors que les Panons et le fust.