Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PENNA

PENNA,⁴ Tabularium forense, Gall. Greffe, alias Penne. Charta ann. 1308. in Reg. 41. Chartoph. reg. ch. 107: Donamus (Johanni de Pruvino clerico et notario nostro) ad vitam suam officium Pennae vicecomitatus de Bernayo. Alia ann. 1318. in Reg. 56. ch. 600: Dictum redditum supra sigillum et Pennam seu scripturam castelaniae Pontisarensis, ac supra proventus et emolumenta quoscumque sigilli ac Pennae seu scripturae ipsarum..... assignamus. Les paages de Gien,.... la Penne et le scel, in alia ann. 1298. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 41.