Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PENNA

PENNA,⁵ ut Panna 2. Tignum quadratum sex aut septem pollicum, quod super tecti canterios impositum, ligneisque retentum fulcris, portat asseres, Gall. Panné. Comput. eccl. Paris. ann. circ. 1381. ex Bibl. S. Germ. Prat.: Item quatuordecim pecias pro Pennis et filleriis. Hinc

Penna, appellatur in ecclesiis Trabecula, sive lignea sive ferrea sit, in qua cerei accenduntur. Charta ann. 1213. ex Chartul. episc. Paris. fol. 57: Cum Andreas matricularius B. Mariae Parisiensis.... residuum cereorum, quos praefatis sollempnitatibus super Pennam chori episcopus ponebat, haberet, necnon et residuum octo cereorum, quos episcopus Paris. ponebat super Pennam circa sanctuarium S. Crucis, etc. Necrol. Ms. ejusd. eccl.: In festivitatibus, in quibus fit semiduplum, erunt.... duo cerei super altare et septem super Pennem (sic) ferream. Infra: super Pennam ferream. Idem mihi est quod Regula ferrea ibid. dicitur: Candela quaedam integra erit super Regulam ferream.