Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PENSIO

PENSIO,² Praestatio annua. Gregorius mon. in Chron. Farfensi apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 395: Concessit .... unum servum manualem, nomine Marcellinum, cum ecclesia S. Mariae ibidem sub annuali Pensione denariorum xii. Ibidem col. 540: Concessit... in casale Caniano modium 1. ad reddendam Pensionem denarii 1. et medietatem oblationis omnis Natalis Domini.

Pensio, Locatio, Gall. Loier. Tabul. B. M. Magdalenae de Castroduno fol. 48: xxv. solidi Dunensis monetae de Pensione cujusdam stalli quod idem Guillelmus habebat in bocheria Castridun. Memoriale Potestat. Regiens. ad ann. 1281. apud Murator. tom. 8. col. 1148: Et stationes dicti palatii novi Communis date fuerunt ad Pensionem pro Communi merzadris.

Pensio, Quaevis exactio, tributum. Charta Friderici Ducis Austriae ann. 1243. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 228: Statuentes ut in terris vehendo vino suo vel annona sua nomina telonei sive in aquis sive in terris, nulla unquam ab eis Pensio exigatur.

Pensio, Merces, salarium, Gall. Salaire, honoraire. Mandatum Philippi Pulcri ann. 1302. apud Menester. Hist. Lugd. pag. 83. col. 2: Item nolumus quod aliquis consiliarius noster de caetero recipiat vel habeat Pensionem ab aliqua persona ecclesiastica, vel seculari, nec ab aliqua ecclesia, villa, vel communitate. Charta ann. 1345. tom. 3. Gall. Christ. inter Instr. col. 122: Item Pensiones consiliatorum, medicorum et chirurgorum triginta sex librae et decem solidi. Item Pensiones in rebus... Summa omnium Pensionum tam in pecunia quam in rebus et assignamentis 477. 15. 3.

Pensio, a Gall. Pension, Certa reddituum beneficii ecclesiastici portio. Index MS. Beneficior. Eccles. et dioec. Constant. fol. 54: Et solvit Curatus Priori quinquaginta solidos pro Pensione.