Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PERMISSUM

PERMISSUM, Valedictio, abeundi facultas. Vita S. Udalr. tom. 2. Jul. pag. 113. col. 1. cap. 14: Cum inde recedere debuisset, expleta multimodo amabilitatis locutione, acceptoque cum orationibus in ecclesia Permisso, ad vehiculum suae reportationis egressus est. Rursum occurrit ibid. pag. 115. col. 2. Ita cap. 26: Manus Hiltini camerarii comprehendens, suae fidelitati commendavit, et cum caritate eum Permisit, i. e. missionem dedit ei, valedixit ei.