![]() |
Perpetuus, Titulus Imperatorum inde a sec. III. et postea regum Longobardor. Charta ann. 724. apud Brunett. in Cod. dipl. Tosc. tom. 1. pag. 469: Regnante et piissimo atque Perpetuo et a dno conservando domno Liuprando, etc.
Perpetuae et Perpetuatae Vaccae dicuntur quae in demortuarum locum substituendae sunt a colono vel conductore ita ut numerus gregis idem semper permaneat, in charta ann. 1392. Vide Haltausii Glossar. German. voce Eisern, col. 310.