Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PERSONO

PERSONO, (PERSONARE) Praedicare, extollere, efferre, Mabillonio aestimare, in Hist. belli sacri tom. 1. Musei Ital. pag. 206: Tandem cum magnis muneribus, quae Rex ipse singulis Principibus miserat, conductu ipsius regressi sunt. Boamundo enim, quem plus omnibus aliis Personabat, plus cunctis pretiosa munera contulit. Vide in Persona.