Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PERSONO

PERSONO,² (PERSONARE) Instrumentis musicis canere. Epitome Constit. Eccl. Valent. inter Conc. Hisp. tom. 4. pag. 187: Nec aliquis ejus (capellae) singularis cantor seu ministrilis de caetero non possit ullo tempore diebus festivis nec feriatis die aut nocte cantare, neque Personare in aliqua ecclesia, absque licentia.