Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PERTICA

PERTICA, Pertica regio, Agrimensoribus, est territorium in quatuor partes divisum et comprehensum limitibus maximis Decumano et Cardine: totum territorium coloniae divisum et assignatum. Frontinus: Solum autem quodcunque coloniae est assignatum, id universum Pertica appellatur. Aggenus: Pertica quatuor regionibus aequaliter divisa. Vide Gromaticos.

Pertica, Certus agri modus, decem pedibus constans, quae ideo Pertica decempeda dicitur apud veterem Agrimensorem pag. 330. duobusque passibus constare: Alii autem voluerunt, subdit ille, ut pertica 48. palmorum esset, quae pertica ad manus 12. pedes habet: quod per extensionem brachiorum verius esse probatur. Isidorus lib. 15. cap. 15: Pertica passus duos, (habet) id est decem pedes. Glossae Lat. Gr. MSS.: Pertica, Κανών, ϰόντος. Vide Salmasium ad Solinum pag. 684.

Pertica 10. pedum longitudinis apud Anglos olim perinde fuit. Vide Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 313. Habuerunt etiam perticam 18. pedum, ut est in eodem Monastico tom. 2. pag. 157. 158. 159. et perticam 15. pedum, ibid. pag. 157. et perticam 20. pedum, ibid. pag. 204. 273. tom. 3. pag. 15. 16. Placit. Trinit. ann. 29. Edw. I. reg. Angl. apud Ebor. rot. 34. in Placit. Abbrev. pag. 245: In villa de Wartre longitudo Perticae Regis continet decem et octo pedes hominis.

Pertica 10. palmorum, Charta ann. 1341. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 643: Item quod dicta arpenta perticentur ad mensuram, ad quam dicta villa de Pampilona fuit in fundatione dictae villae perticata; quae Pertica continet decem palmos ad mensuram Ruthenensem, et arpentum continet triginta duas perticas in latitudine et in longitudine sexaginta quatuor.

Pertica 7. pedum, 7. unciarum, et 8. lin. totidem quippe valent 10. palmi ex quibus constare perticam dicitur in Sententia arbitrali ann. 1292. pro Abbate Gimontensi in Occitania: Perticus cum quo mensurantur arpenta et terrae, vineae et alii honores, habeat in perpetuum et habere debeat decem palmos bonos et largos de longo ut hactenus habere convenit.

Pertica 9. pedum et semis. Charta ann. 1027. in Chartul. S. Joan. Angeriac. fol. 109. v°.: Ipsa area octo habet perticas in longum et septem in latum ad Perticam novem pedes manuales et semis.

Pertica 12. pedum, in Charta ann. 1010. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Hist. Sicul. Bonincont. part. 2. pag. 323: Et est mensurata ad Perticas legitimas de pedis duodecim.

Pertica 12. pedum et semis, in Charta Caroli C. ex Chartul. Brivat.: Ipsa Pertica habet pedes xij. et dimidium.

Pertica 15. pedum, in Charta Gunfindi Abbat. S. Sulpitii Bituric. ex Tabul. ejusdem Monast.: Ipsa Pertica unde mensuratum fuit, habet pedes xv.

Pertica 16. pedum. Vide in Quarentena.

Pertica 20. pedum. Charta ann. 1239. in Tabul. Meld.: Vendidit P. Dei gratia Meldensi Episcopo sexaginta arpenta nemoris sita in Medonto juxta essarta ipsius Episcopi ad Perticam xx. pedum. Chart. Longob. ann. 738. in Brunett. Cod. Dipl. Tusc. tom. 1. pag. 494: Quod est totus in circus Perticas 30. et ipsa Pertica abente in se per una, pedi 20. ad pede manichisi, etc.

Pertica 21. pedum, Charta S. Gerardi ann. 971. inter Probat. Hist. Tullens. pag. lxv: Quae Pertica continuit numerum pedum viginti et unum.

Pertica 22. pedum, in Chartular. S. Vandreg. tom. 1. pag. 716: Viginti acras terrae mensuratas ad Perticam viginti duorum pedum.

Pertica 22. pedum, Adde Chartam Theob. Comit. in Chartul. Campan. ann. 1223. fol. 298. r°.: Unumquodque arpentum ad Perticam xxij. pedum, pro quinquaginta solidis.

Pertica 24. solearum. Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Noster fol. 340. r°.: xxiiij. soleae pedis faciunt Perticam: xl. perticae faciunt virgatam: iiij. virgatae faciunt acram. Pertica terrae facit xxiiij. passus seu soleas pedis: xl. perticae terrae faciunt virgatam: duae virgatae faciunt arpentum.

Pertica 25. pedum. Charta Ricardi Reg. Angl. tom. 4. Hist. Harcur. pag. 1414: Fundavimus.... viginti carrucatas terrae, scilicet unicuique currucatae sexaginta acras terrae ad Perticam nostram, videlicet viginti quinque pedum.

Pertica 27. pedum. Tabular. Dervense: Centum perticas in longitudine, totidem in latitudine. Dimensionem autem Perticae ipsius ad mensuram pedum 27. protendere volui.

Pertica 12. ulnarum et 12. pollicum. Chartul. S. Joann. Angeriac. fol. 155. r°.: Ego Francha femina (dono) medietatem unius operis de vinea, habentem perticas decem de longe et de fronte quinque; et Pertica habet ulnas xij. et pollices xij.

Pertica 12. pedum, quae dicitur Luitprandi, et pertica legitima de pedes duodecim ad extensis brachiis mensurata, vel ad extensionem brachii, in Chartis Longobardicis apud Ughell. tom. 3. Italiae sacrae pag. 289. tom. 5. pag. 659. tom. 7. pag. 1442. et tom. 9. pag. 121. Chronicon Novalicense cap. 1. de Luitprando Rege Longobardorum: Qui tantae longitudinis fertur pedes habuisse, ut ad cubitum humanum metirentur. Horum vero pedum mensura pro consuetudine inter Longobardos tenetur in metiendis arvis usque in praesentem diem, ita ut pedes ejus in Pertica fune duodecim fiat tabula. Statuta Mediolanensia part. 2. cap. 350: Mensura pedis Liprandi sit et esse intelligitur de unciis novem ad brachium lignaminis. Vide Tristanum Calchum lib. 4. Histor. Mediolan. ubi de Luithprando.

Observat Mabillonius Itin. Ital. pag. 177. post Benvenutum, nostra etiam hac tempestate hujus pedis mensuram ad agros dimetiendos usui esse in tota Insubria, licet in Tuscia sit abrogata, eamque corrupto vocabulo Aliprandi pedem apud Mediolanenses appellari, quem in uncias xii. partiuntur. Denique Pes Luitprandi ad nostrum morem compositus, Parisiensem pedem regium continet, et insuper ipsius pedis trientem. Vide in Pes.

Perticae Arpennales, agripennales, quibus agri arpennis, seu agripennis constat. S. Bernardus Epist. 426: Haia non extendetur in latum ultra quadraginta Perticas arpennales. Chronicon Besuense pag. 511: Habet vero ipsa terra Perticas arpennales in longo 43. et pedales 10. et in lato de uno capite superiore perticas 9. et pedes 4. Occurrit praeterea pag. 512. Perticae agripennales, pag. 525. et in Charta Warnerii Sombernensis apud Petrum Chiffletium in S. Bernardo pag. 519. in aliis denique apud Perardum in Burgundicis pag. 13. 14. 17. 18.

Pertica Accinga, Eadem quae Arpennalis. Charta ann. 837. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 247: Locum.... adeptus est... sub mensura videlicet Perticarum accingarum in longitudine quingentarum, in latitudine ducentarum viginti. Vide supra Accinga et Andecinga.

Pertica Agripedalis, in Tabul. S. Stephani Divion. apud Perardum pag. 48. 56. Vetus Charta in Vita S. Domitiani: Et habet in longitudine cum colle et silva supra viam, secundum virilem manum, Perticas agripedales centum duodecim, in latitudine et parte meridiana, cum sarpo (f. carpo i. palmo) Perticas agripedales septuaginta duas ac semissem. Hinc liquet, quid sit

Pertica Manualis. Charta Ludovici Imp. data Remis ann. 5. Imp. 4. Indict.: In ipsis quoque finibus vel adjacentiis Geminiacum nuncupantem villam et circumquaque tantum in omni parte ipsius fossae ordine quadrato perticas 30. quam Perticam manualem ad mensuram 30. pedum designavimus. Vide Agrimensores pag. 330.

Huc etiam spectat Charta an. 3. Rodulfi Reg. in Tabular. S. Sulpitii Bituric.: Et habet mensura in circomcintum perticas xxiiii. et ipsa Pertica unde mensuratum fuit habet pedes vii. s. (f. septem et semis) ad manus hominum.

Pertica de Cauda, Nomen est proprium cujusdam loci. Charta Henrici Comit. Barrens. tom. 4. Histor. Harcur. pag. 1373: Pro jamdicto usagio omnium gentium de Torciaco capienda ad Perticam de Cauda juxta nemus Drogonis, etc.

Pertica Jugialis. Charta ann. 893. apud Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 258: Est autem mensura ipsius terrae secundum hujus temporis Geometras, Perticas jugiales septem, et tabulas sedecim. Pertica, qua jugera agraria metimur. Vide Jugis.

Pertica terrae legalis, in Charta Childeberti Regis pro Ecclesia sancti Germani de Pratis.

Perticas Facere, Agrum ad tot Perticas colere. Codex MS. Irminonis Abb. Sangerman. fol. 2. v°: Gautselmus colonus habet de terra arabili bun. xii. de vinea aripen. ii. de prato arip. iii. facit inde Perticas vi. corvadas donat, etc.

Particha, pro Pertica, pluries in Charta ann. 1121. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 327. et in Statutis Montis Regal. fol. 229.

Partica, pro Pertica. Caesarius Nunbergensis de Miracul. S. Erendrudis cap. 7: Particae sive mensurae. Charta ann. 1290. tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 185: Sex arpenta, et quinque Particas terrae, etc. Occurrit ibi pluries.

Perticare, Ad perticam mensurare. Sententia arbitralis ann. 1292. inter Abbat. et Consules Gimont.: Schedia dictarum terrarum et aliorum honorum non possint venire in commissum, quo usque fuerint Perticatae et certa mensura tradita mensuranda.

Perticata, Modus agri perticam continens. Spelmanno, est terrae portio, quae latitudine perticam continet: longitudine vero per stadium integrum, quod Quarentenam dicunt, distenditur, hoc est ad 40. perticas, alias Roda dicta. Continet ergo Perticata terrae in integra superficie 40. perticas, i. quartam partem unius acrae, quae octogies perticam comprehendit, etc. Leges Burgorum Scoticorum cap. 119: Perticata terrae in Baronia debet mensurari per sex ulnas, quae faciunt octodecim pedes mediocres, hoc est, neque de majoribus, neque de minoribus. Perticata terrae in burgo, continet viginti pedes. Adde Assisam Regis Davidis de Ponderibus et mensuris cap. 3. Vide praeterea Ingulfum pag. 856. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 212. etc.

Perticatio, Terrae modus perticis dimensus. Vetus Charta in Vita S- Domitiani: Vineam unam.... infra hunc terminum et Perticationem sub integritate vobis cedimus. Alia ex Tabulario S. Benigni, apud Perardum: Infra istas terminationes, vel Perticationes, etc. Vide pag. 17. 18. 20.

Perticas, seu trabes, quibus ex ligno facta columba immineret ad sepulcra erigi solitas a Longobardis, testatur Paulus Warnefridus lib. 5. de Gestis Langob. cap. 34: Ad Perticas autem locus ipse ideo dicitur, quia ibi olim perticae, i. e. trabes erectae steterant, quae ad hanc causam juxta morem Langobardorum poni solebant: si quis enim in aliquam partem, aut in bello, aut quomodocumque exstinctus fuisset, consanguinei ejus inter sepulcra sua perticam figebant, in cujus summitate columbam ex ligno factam ponebant, quae illuc versa esset, ubi illorum dilectus obisset; scilicet ut sciri posset in quam partem is qui defunctus fuerat quiescerat. Laudes Papiae apud Murator. tom. 11. col. 13: Fertur autem hanc Ecclesiam ideo dictam in Pertica, quia cum in ejus coemeterio multi antiquitus sepelirentur Nobiles de longinquis partibus, faciebant supra sepulcra sua singulas Perticas, quibus discernerentur singula monimenta, plantari.

Recensetur etiam Pertica inter ornamenta quibus altaria in solemnioribus festis decorari solebant. Inventarium sacrae supellectilis Eccl. Mogunt. tom. 1. Rerum Mogunt. pag. 94: Nunc de ornatu et thesauro ecclesiae, et primo de Pertica audiatis. Erat Pertica argentea, concava, deaurata, quae tantum praecipuis festis, ut in Passione, Pentecoste, in Dedicatione Ecclesiae, in festo patroni, gloriosi confessoris beati Martini, in Nativitate Salvatoris, ante altare dependebat. In qua vascula suspendebantur, quaedam eburnea, quaedam argentea, formarum diversarum, omnia reliquiis plena.