Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PERTICA

PERTICA,³ αὐτοσχέδειον οἰϰημάτιον, ἀπὸ ξύλων ὀρθῶν γινόμενον ϰαι συνίδων ἤ ἀλλῆς ὕλης, in Gloss. Lat. Graec. Sangerman. Hinc Pertica dicitur tabulatum seu mensa operaria sartorum. Litterae Joannis Francor. Reg. ann. 1351. quibus confirmat Statuta sartorum Montispessulan. tom. 2. Ordinat. pag. 469: Ordinaverunt et convenerunt inter se, quando morietur aliquis ex dictis magistris, vel uxor, vel mater, etc. quod illa die qua sepelietur, omnes tenentes operatoria de dicto ministerio, debeant levare suas Perticas, et tenere medias Perticas operariorum (operatoriorum) clausas, quousque corpus sit traditum ecclesiasticae sepulturae.