Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PERTICA

PERTICA,⁵ Machina bellica ex longa pertica et castello ligneo illi perticae super imposito constans; unde obsessores ad murorum altitudinem usque elevati, ab iis obsessos expellere urbemque vel castrum sic expugnare tentabant. Hanc pluribus describit Guido de Vigev. in Tract. MS. de Modo expugnandi T. S. cap. 2.