Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PETRUS

PETRUS, Moneta aurea in Hannonia, f. ab effigiae S. Petri sic dicta. Chronic. Bonae Spei ad ann. 1456. pag. 398: AEstimans seu taxans ad 27. florenos Rhenenses auri, 40. Petros auri, 18. scuta, etc.

Pietre, Monetae minutioris species. Lit. remiss. ann. 1455. in Reg. 189. Chartoph. reg. ch. 34: La suppliante requist à icellui Saunier qu'il voulsist lui prester cent Pietres pour autres ses affaires. Aliae ann. 1474. in Reg. 195. ch. 1157: Et presta lors son maistre au suppliant ung Pietres et cinq patars, faisant lors iceulx trente solz.

Sancte Petre, Clamor militaris, quo non solum copiae Pontificiae, verum etiam Principum laicorum usae sunt saepenumero in conflictu, patrocinium inclamantes Apostolorum Principis. Acta Innocentii III. PP.: Prosiliit ad arma cum suis; et benedictione ac remissione a Legato recepta, cum idem Legatus maledixisset hostibus in nomine Domini, Comes alta voce S. Petrum invocans adjutorem, processit ad pugnam. De copiis vero laicis testatissimum id reliquit Bruno de bello Saxonico: Ibi quidam de nostris adversarium sibi videns obvium, velut suum salutavit socium dicens S. Petre, quod nomen Saxones pro symbolo tenebant omnes in ore. Haec post Carolum de Aquino in Gloss. milit.