Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PIETAS

PIETAS, Miseratio, misericordia, ex Call. Pitié. Glossator Historiae Scholasticae Petri Comestoris cap. 50. Act. Apostol.: Pietas aequivocum est ad cultum Dei, et ad compassionem proximi. Vita S. Stephani Abb. Obasin. lib. 2. cap. 16: Cum ad placitum veniret, videretque omnes suae parti favere, adversarium vero undique et ab omnibus destitutum, Pietate ductus, aliquos e suis placitoribus clam dirigebat, qui ejus partes defenderent. Galfridus Monemuthensis, lib. 2. cap. 5: Maximamque partem sine Pietate trucidarunt. Lib. 7. cap. 3: Quos sine Pietate laceratos coegit in patriam remeare. Chronic. Episcop. Metensium: Pietate ipsorum ductus. Mox: Quem suorum movebat Pietas. Vide Salmasium ad Capitolinum pag. 249.

Pitié, idem quod Aumône, in Testam. ann. 1366. inter Probat. Hist. Sabol. pag. 384: Laquelle chappellenie nous avons donnée en Pitié et en aumosne à nostre bien amé chappellin, monsieur Gilles Gaulier prestre.