Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PIETAS

PIETAS,² Imago Deiparae mortuum filium gremio tenens. Ita Bollandistae tom. 2. Junii pag. 498. ubi de S. Rosselina : Unum calicem, tabulam depictam in qua est Pietas, unam capam floridam et capellam rubeam. Nostris Notre Dame de Pitié.

Pietas, Titulus honorarius quo utitur Lambertus Comes et Abbas S. Albini in Charta ex Tabul. ejusdem Mon.: Ego Lambertus divina annuente clementia Congregationis S. Albini... Rector. Notum siquidem fieri exopto... quod adierint clementiam Pietatis nostrae fratres praedictae Congregationis, etc. Occurrit rursum infra.

Quo donati etiam imperatores. Charta ann. 969. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. aevi col. 193: Imperante domno nostro Ottone pacifico magno imperatore, anno Pietatis ejus viij. etc. Alia ann. 972. ibid.: Regnante domno Ottone piissimo perpetuo augusto,... anno Pietatis ejus... sexto, etc.