Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PIGNUS

PIGNUS, Ebrardus in Graecismo: Pignora pro natus, dic pignera pro vadiatus. Pignora natorum dicuntur, pignera rerum. Ita etiam Iso Magister in Glossis pag. 800. Idem in Psycomachiam Prudentii: Pignera filii nuncupantur, eo quod in eis spes habeatur futurae posteritatis. Alius Poëta infimi aevi MS. ex Bibl. Thuana: Pignus praebet oris, cum foederis est vel amoris, Sed cum praebet eris, defectum mitigat aeris, Sed cum lex docuit pro pignere pignora ponit. Gloss. Lat. MS. Reg. cod. 1013: Pignera, res positas, vel sanctorum cineres. Pignora, liberi, filius, aut filia. Altera hac significatione, id est pro reliquiis Sanctorum usurpant non semel scriptores. Gregorius Turon. lib. 9. cap. 39: In partes Orientis Clericos destinat pro dominicae Crucis ligno, ac sanctorum Apostolorum, caeterorumque Martyrum reliquiis: qui euntes detulerant haec Pignera. Idem de Gloria Confess. cap. 20: Cumque sacrosancta Pignora, palliis ac mappis exornata, in excelsum deferremus, etc. Chronicon Novalicense lib. 5: Contulit et duo magna Pignora, scilicet SS. Frontiniani et Sylvestri. Adde Histor. Translat. S. Sebastiani n. 73. 83. Huc etiam spectat vetus Romae inscriptio: Quod dulcis nati, quod cara Pignera praestant Continet hic tumulus membra qui parva retentat. Exstant Guiberti libri 4. de Pigneribus SS.

Pignus Mortuum, Gall. Mort-gage, Species usurae, quae Cowello lib. 2. Instit. tit. 4. § 1. dicitur Hypotheca creditori sic oppignerata, ut fructus, quos durante tempore oppignerationis producit, omnes fiant creditoris, idque sine computo inde debitori faciendo. Bulla Martini PP. V. ann. 1429. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 1009: In nonnullis Capitulis Cathedralium et Collegiatarum usura publica exercetur, et centum pro decem annuis sub hoc figmento dantur; recipientibus ab eis pecuniam vendunt super decimis feodalibus quas dicunt possidere, licet nullas possideant, vel super eorum patrimonio decem libras Turon. redditus annui pro centum scutis, et arreragia in sortem convertunt; qui contractus vocatur vulgariter Pignus mortuum. Vide in Vadium.

Pro rebus mobilibus in pignus assignatis usurpant Statuta Vercellens. lib. 1. fol. 5: Item quod Potestas seu rector, vel ejus judices, seu milites non possint alicui persone de districtu Vercellarum, que parata sit pro aliquo facto dare fidejussorem idoneum, precipere quod det Pignus mortuum, vel in pecunia numerata, vel Pignus mortuum, vel pecuniam ponere in fortia clavarii vel alterius persone ante condemnationem factam. Vide in Pignoragium. De pignoribus multa apud Haltaus. in Glossar. German. voce Pfand et compositis col. 1466. sqq. et col. 1091. voce Kistenpfand. Adde Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 618. et Mittermaier. § 260. sqq.

Pignora Viva, Animal, pecus. Fori Oscae ann. 1247. fol. 3: Cum super aliquod factum voluerit homo pignorare alium hominem, et is, quem vult pignorare, habuerit Pignoram vivam, qualem judicat Forus, si tenuerit eam inclusam, etc. Fol. 8: Et quod ipsa casa sit cum habitatore, qui faciat ibi ignem, et adhuc quae habeat Pignoram vivam in eadem villa, cavallum, aut equam, etc. Occurrit passim in Foris Aragon.

Pignorare, Pignori capere, Gallis Saisir. Lex Bajwar. tit. 12. cap. 1: Pignorare nemini liceat, sine jussione Ducis. Cap. 3. § 1: Si quis aliquem contra Legem pignoraverit, et sine jussione Ducis, pignus sine laesione reddat, et aliud simile addat. Vide totum titulum, qui est de pignoribus, Legem Longobard. lib. 2. tit. 21. § 23. 30. Rach. 1. Lothar. I. 74. Capitulationem Caroli Mag. de partibus Saxoniae cap. 24. etc. Libertates concessae Villae Montisbrusonis a Guigone Comite Forensi ann. 1223. MSS.: Item ut si aliquis Pignoraret vel gatjaret ipsos,... vel eorum caperet pro debitis, etc. Constit. Jacobi I. Regis Aragon. ann. 1234: Statuimus, quod nullus Vicarius noster, vel aliquis homo de villa Pignoret aliquem Militem, vel ejus hominem, aut Ecclesiarum..... nisi prius invenerit faticam de directo in eo, vel in domino suo, etc. Alia Jacobi II. ann. 1269: Nolumus, quod persona alicujus Pignoretur, vel ratione alicujus pignoris capiatur, aut detineatur pro debito alieno in terra nostra,....... quoniam cum vicinus pro vicino Pignoratur, sufficit quod res, et non personae Pignorentur. Edictum Caroli Regentis ann. 1357. tom. 3. Ordinat. Reg. Franc. pag. 206: Nisi hoc facere voluerit, dictus baillivus Pignoret eum ad instanciam Consulum praedictorum. Ita in Consuetudinibus municipalibus vox Pignorer passim accipitur, Aquensi tit. 11. artic. 14. Bayonensi tit. 2. art. 17. tit. 19. art. 7. tit. 26. art. 13. Labort. tit. 3. art. 11. etc. tit. 7. art. 9. etc. Adde Statuta Cadubrii lib. 2. cap. 20.

Pignorare, Praedari, hostium agros incursare, Gall. Piller, faire des courses, picorer. Regest. Comput. Dalphin. ann. 1310. fol. 54: Castellanus Bellaecombae computat pro expensis quorumdam equorum vulneratorum Pignorando gentes Sabaudiae, 10. lib.

Pignora Capere, Gall. Saisir les meubles. Libertates Regni Majoricarum ann. 1248: Si Miles noluerit facere justitiae complementum, nec a curia possit distringi, liceat adversario capere propria auctoritate sua, praeter equum, quem ipse equitat.

Pignora Mittere, Satisdare, pignus dare. Edictum Nunnonis Sancii D. Rossillionis de Treuga, ann. 1217: Violatores autem pacis satisdare, et Pignora mittere in manu Vicarii nostri in propriis personis, si tamen dominus, qui eos ad maleficium duxerit, vel ad guerram, voluerit Pignora mittere pro se et pro Militibus, ..... recipiatur.

Pepignorare, in Legibus Luithprandi Regis Longobard. tit. 82. § 2. 108. (6, 55.): Licentiam habeat Repignorare usque in secundam vicem.

Pignoragium, Cautio, fidejussio, pignus, Gallice Plegerie, caution, garantie. Litterae Comit. Hollandiae ann. 1284. apud Rymer. tom. 2. pag. 283: Praefatus dominus Rex vel sui... pacifice possideant sine impedimento seu calumpnia mei vel haeredum meorum nomine Pignoragii seu cautionis.

Pignorantia. Eadem notione, in Litt. Eduardi III. Reg. Angl. ann. 1341. apud Rymer. tom. 5. pag. 244: Set ipsi nuncii....... dixerunt praecise quod solam Pignorantiam argenti, vel jocalium reciperent cautionem.

Pignoratio, Eodem intellectu. Statuta Cadubrii lib. 1. cap. 26: Et si est forensis, ultra viginti dies Pignoratio non valeat, et aestimatio, et datio in solutum vigore dictae Pignorationis fieri non possit.

Pignoratio, Praestatio ob pignorationes factas domino interdum persoluta. Statuta Ausciorum MSS. art. 41: Item est consuetudo ibidem quod pro aliqua pignoratione, vel venditione, vel alienatione, vel permutatione non datur aliquid ratione venditionis, vel impignorationis, vel alienationis, vel permutationis nec laudaminium, nec retrocapita, nec vendae, nec Pignorationes, etc.

Pigneria. Tabular. Vosiense fol. 26. v°: Praecepit namque ut ille qui terram suam habuerit, omnem terram quae est in Pigneria de eleemosina Sanctis redimeret; absolvit vero omnes conlibertos et conlibertas et ipsorum tributum Deo. Occurrit praeterea apud Stephanot. tom. 2. Antiq. Bened. Lemovic. pag. 288.

Pignoraria. Charta ann. 1116. in Tabul. Ecclesiae S. Laudi Andegav. fol. 77: Concordia, quae inter Ecclesiam Fontisebraldi et Ecclesiam S. Laudi facta est super Pignoraria et terra Petri de Monte, etc.

Pignorator, Fidejussor, in Charta Raimundi Comitis Paliarensis ann. 1055.

Pignoratitium Instrumentum, Charta qua aliquid in pignus datur. Charta Raimundi Rogerii Vicecom. Biterr. ann. 1204. inter Instrum. tom. 6. Gall. Christ. novae edit. col. 149: Item promitto vobis.... quod non inquietabo.... vos.... occasione.... instrumenti Pignoraticii olim confecti inter Bermundum Episcopum Biterrensem et Ceciliam Bitterrensem vicecomitissam, ac filios ejus, donec praedicti sex millia solidi Melgorienses sint vobis redditi. Infra Pignoris obligatio et cirographum dicitur.

Pignora, ae. Tabularium Cadurc. Eccles.: Gulielmus Vicecomes S. Cyrici fecit Pignoram Raimundo Rateri in villa, quae dicitur Crem, videlicet unum prandium cum centum Militibus per trecentos solidos Aquitanenses. Infra: Et omne quod in hac terra juste vel injuste quaerere poterant, cum ista Pignora, jure perpetuo... Ecclesiae relinqueret, quoadusque Pignoram supradictam redderet, videlicet 300. solidos nummorum, etc.

Ex his haud facile efficitur quae sit nativa vocis Pignora notio: utcumque tamen colligi posse videtur hac voce significari quicquid ab alio sub pignore datur vel tenetur; ita ut Pignora opponatur alodio seu immobili proprio: qua nomenclatura non tantum res ipsa, sed et praestatio quae ob eam rem reddebatur, veluti rei pignus, donata est. Haec apertius docent sequentia. Charta ann. 1125. inter probat. novae Historiae Occitaniae tom. 2. col. 429: Donamus tibi (Bernardo de Tresmals) totum ipsum honorem quem ipsi habuerunt,....... sive per alodium, sive per fevum, sive per tenentiam; exceptis burgis de Carcassona, et exceptis Pignoribus illorum. Et donamus vobis totum ipsum honorem quem Guilhermus Arnaldi tenuit,....... sive per alodium, sive per Pignoras. Ibid. col. 430: Si vero ipsae Pignorae quas mihi donatas habetis fuerint de me (Bernardo de Tresmals) redemptae, donem ipsum avere propter ipsum honorem..... Quod si non fecero, habeatis retornum in toto ipso meo honore qui mihi accidit ex parte patris mei et matris meae. Testam. Rogerii Vicecom. Biterr. ann. 1150. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 411: De Comite de Fusco habeo et teneo villas et honorem per Pignoram septem millia solidorum Tolosanorum, et si Raymundo Trencavello ipsos septem millia solidos reddiderit, aut cui ille voluerit, ipsam Pignoram recuperet. Tabular. Fuxense inter Instrum. tom. 1. novae Gall. Christ. pag. 4: Istas Pignoras suprascriptas teneat Froterius et Bernardus, per quinque millia solidorum vel solidatas apretiatas justis apreciatoribus.

Pignus, eris. In Pignere mittere, in pignus dare. Charta apud Stephanot. tom. 2. Antiquit. Bened. Lemovic. MSS. pag. 287: Qui ante longe pro centum solidis ipsi praedicto Apostolo (Petro) in Pignere miserat.