Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PILA

PILA, Monetae cujusvis pars aversa, vulgo, la Pile. Vetus Charta apud Argentreum in Hist. Britann. lib. 1. pag. 95: Parvi denarii currebant tunc in Britannia, in qua siquidem moneta alba erant insculptae duae herminae circa crucem et in Pila tres herminae, etc. Memor. D. Cam. Comput. Paris. fol. 52. v°: Item tradidi eidem cl. jactatores argenti ad Pilam Turon. Sic autem dictas pilas a nobis observatum in Notis ad Joinvillam, quod plerisque monetis Franciscis efficta esset templi seu aedis sacrae species, columnis, quas vulgo pilas et pilaria dicimus, sustentati.

Erit fortasse qui hanc monetae partem Pilam nuncupatam malit ab instrumento ejusdem nominis, quo olim ad signandam partem nummi aversam utebantur. Vide, Poulain et, Boizard ubi monetariorum voces interpretantur: quibus addendus Felibianus qui in Diction. Artium docet etiamnum Pilam apud Batavos in usu esse, eademque ratione cusa fuisse veterum numismata. Monendus tamen obiter Lector in eo falli Felibianum quod partem nummi pila signatam, quae est inferior, superiorem esse scribat. Eo sensu Pila legitur in Stat. ant. Florent. lib. 3. cap. 129. ex Cod. reg. 4621: Domini monetae seu alius..... partiri faciat..... quonium, torsellum, Pilam, puntellum, marchium seu pondus monetae aureae vel argenteae. Latius vocem Pille usurpat Le Roman de Vacce MS. pro quavis pecunia signata: Boton estoit ses maistres moult proux et moult cortoiz, Ne faillissent au Duc por Pille, ne por croiz. Vide, Crux in Monetis.