Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PILA

PILA,¹⁰ Nummaria trutina, nostris alias Pile, vulgo Trebuchet. Charta ann. 1332. in Reg. 68. Chartoph. reg. ch. 2: Item quod tempore, quo fuit magister monetae regiae Tholos. pondera sive Pilae, cum quibus ipse et ejus locumtenens recipiebant argentum et billonem a campsoribus et mercatoribus, fuerint inventa falsa et majoris ponderis, quam Pilae custodis monetae, cum quibus deliberati; et dictis Pilis usus fuit per magnum tempus scienter, et applicando sibi lucrum ex inde proveniens. Lit. remiss. ann. 1390. in Reg. 140. ch. 137: Comme Olivier Pignie, maistre particulier de nostre monnoie de Tours, eust par certains temps pesé en icelle monnoie à une Pile de cuivre pesant xxxij. mars, qui paravant avoit esté et estoit en ladite monnoie; laquelle Pile fu depuis trouvée plus forte, etc.