Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PILA

PILA,² Idem quod Lobia, Porticus operta ad spatiandum idonea; quod pilis sustentetur sic dicta. Statuta Vercell. lib. 2. fol. 37. v°: Que banna judex et consul justitie Vercellarum dare et scribi facere teneatur per notarium ad hoc deputatum, et legi facere publice ad Pilam vel lobiam ubi fiunt cautiones Communis Vercellarum. Occurrit rursum fol. 38. et 170. v°.

Eadem ratione porticus nundinaria seu locus, ubi merces venum exponuntur, Pila dicitur, in Charta ann. 1326. ex Reg. 72. Chartoph. reg. ch. 51: Concesserunt dictae universitati (de Lautrico) plenam et liberam potestatem domos et Pilas communes et marcellum faciendi. Forum sive messegueriam, Pilas, macellum, in Lit. ann. 1410. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 559. art. 16. Vide supra Apilagium.