Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PILA

PILA,⁴ Agger, moles, via strata, nostris Chaucée. Enumeratio jurium Comit. Biterr. in civitate Albiensi ann. 1252: Item recognovit eidem quod insimul habebant pedagium Pilae. Charta ann. 1509. apud Rymer. tom. 13. pag. 243: Relaxavimus eidem Episcopo (Londoniensi) ... forisfacta vel forisfacienda... contra formam seu effectum statutorum, actuum sive ordinationum pro ripariis, gurgitibus, stangnis, Pilis, etc.