Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PILA

PILA,⁷ Mensurae frumentariae species. Charta ann. 1362. inter Instrument. tom. 6. Gall. Christ. col. 92: Remanente..... dicto prioratu de Lavineria libero et exonerato de monachis sociis et omnibus pensionibus tam in blado, quam in pecunia, et oleo,... videlicet de duobus monachis, et sexaginta Pilis frumenti pro mezada, ac eyminam olei, et sexaginta quinque solidos Turonenses.