Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PILA

PILA,⁸ Porta, nostris Portail, a Graec. Πύλη. Agnellus in Vita S. Felicis apud Murator. tom. 2. pag. 163: Cumque pervenisset praedictus Johannicis ante ejusdem Pilam ecclesiae, statim patefactae sunt januae, et vectes et serrae in aliam tacitae evulsae sunt partem. Gualvaneus Flamma apud Murator. tom. 12. col. 1009: Tunc temporis cives de Papia sui idoli Regisolis absentiam non sustinentes de alta Pila dejecerant, cum civitatem superassent.

Pila Ignea, Machinamentum repertum in obsidione Melitensi; quo pilo militari cum extante cuspide addebantur fistulae ad ignem ejiciendum. Organum sicae fistulariae bajonetta oppositum: nam huic tubo sica addita, illi hastae tubi adjecti. Haec Carolus de Aquino in Lex. milit.