Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PILUM

PILUM, in Fleta lib. 1. cap. 39. ยง 1. qui appellat aliquem de roberia, aut furto, debet designare certam rei qualitatem, quantitatem, pretium, et pondus, numerum, valorem et Pilum. Ubi pilum est, quod pile vocamus in Monetis, id est figura nummi, quomodo haec vox exponitur in vett. Glossis. Vide quae de ea annotamus in Dissert. 19. ad Joinvillam pag. 256.