Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PILUM

PILUM,² Sarcophagus, arca lapidea, capsa sepulcralis, Ital. Pilo. Mirac. B. AEgidii tom. 3. April. pag. 244: Et puellam duceret cum candela cingere Pilum ejus. Acta S. Secundi tom. 1. Junii pag. 56: Cujus reliquiae dicebantur fuisse et esse in sepulcro seu Pilo existente in ecclesia. D. de Montfaucon Diar. Italici pag. 157: In ultimo loco fundamenti, capsam quamdam marmoreo lapide coopertam et implumbatam invenerunt; quod cum aperuissent, unum corpus cujusdam mulieris integrum invenerunt... cumque Conservatores in eodem Pilo in locum incognitum reportaverunt, etc. Infra: Et Pileus marmoreus ubi fuerat reperta, dimissus est in reclaustro dictorum Conservatorum. Etruscis Pilae etiamnum dicuntur vasa grandia quae ad continendam aquam excavantur e petra, ut observant Bollandistae ad Mirac. B. AEgidii. Vide Pila 5.