Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PISCIS

PISCIS, Panni species. Hariulfus lib. 2. cap. 10: Albas lineas 260. casulas de pallio 30. de purpura 10. de storace 6. de Pisce 1. de plata 15. etc. Ita lib. 3. cap. 3: Casulae... sericae 3. ex Pisce 1. etc.

Coloris, ni fallor, ad florem persici accedentis: ibi enim varii enumerantur colores. Vide Persus. Reg. visitat. Odon. archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 494: Inhibuimus expresse (monialibus monasterii villaris) ne in extremitatibus pelliciarum, puta in manicis et circa collum paraturae seu ornatus, aliqui fierent de Pisce vel hujusmodi. Quo spectant Lit. remiss. ann. 1375. in Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 66: Il print à une haie une robe à femme sur rougegoute, qu'il vendi à Aucerre vij. solz Tournois. Item a confessé qu'il print un chaperon vert à femme à Peschoires, et le vendi ij. solz Tournois.