Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ANTIQUITAS

ANTIQUITAS, Senectus. Gall. Vieillesse. Vita B. Coletae, tom. 1. Martii, pag. 557. C: Signanter autem inter orationes vocales et mentales singularem gerebat devotionem ad Psalterium et ad septem Psalmos poenitentiales cum Letaniis; et nunquam a juventute percurrens usque ad Antiquitatem, occupationibus quibuscumque non obstantibus, omisit illa dicere.