Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PLANCTUS

PLANCTUS, Querela, ex Gallico Plainte. Occurrit in Epistola Gerardi Episcopi Camerac. ad Archidiaconos Leodienses. MS.: D'une avision qu'ele vit Jeta un Plaint, si tressailli.

Plancta, Eadem notione, in Statutis Ordin. Hospitalar. S. Joann. Hierosol. tit. 8. § 2. tit. 10. § 40. tit. 19. § 28.

Planctuosus, Querulus, Gall. Plaintif, in Vita Vener. Idae tom. 2. April. pag. 168.

Planctus Virginis, Prosa quaedam querula in honorem B. M. composita, quae sic incipit: Stabat mater, etc. Quo ritu olim decantaretur in ecclesia B. M. Deauratae Tolos. habemus ex vet. Ceremoniali MS. ejusdem Ecclesiae: Officium matutinorum incipitur hora meliori propter solempnitatem diei (feria v. in Coena Domini) et propter gentium multitudinem et etiam propter Planctum beatissimae Virginis Mariae, quae dicitur a duobus puerulis post Matutinum, et debent esse monachi, si possunt reperiri, ad hoc apti, sin autem dicetur a secularibus ad hoc fundati, monachisque deficientibus. Et omnes candelae extinguntur post Matutinum, scilicet post Kyrie eleyson quod dicitur super altare cum versibus, excepta una candela quae remanet accensa usque Planctus finiatur; ad denotandum quod in ista die tota fides remanserit in sola Virgine Maria, quia omnes discipuli erraverunt seu dubitaverunt secundum magis et minus, excepta Virgine Maria. Ita Planctus dicitur in cathedra predicatorii, et debet esse coperta et circumcinta de cortinis albis praedicta cathedra ad finem, quod dicentes sive cantantes praedictum Planctum non possint videri a gentibus, nec ipsi videant gentes, ut securius possint cantare sine timore, quia forte videndo gentes turbarentur.