Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PLANTA

PLANTA,² Locus, ager vitibus vel arboribus consitus, idem quod Plantata. Charta ann. 874. tom. 2. Spicil. Acher. pag. 588: Mansa in gyro monasterii sita, et ut vulgo loquamur, clausi vinearum, scilicet ille qui adhaeret monasterio, et campaniae, Plantae abundantia, curticanus, et clausellus de Patriniaco. Charta ann. 1286. in Chartul. S. Vandreg. tom. 2. pag. 1392: Et siti sunt duo solidi praedicti supra unam Plantam, quae vocatur Longa rea. MS.: Freres estoient ambdos jumel, Pais avoient buen et biel, Et riche Plainteif tot dis, (tous deux) C'est li regne de Focedis. Gallicum Totdis male redditur Tous deux; ibi enim Aussi, pareillement, itidem, pariter, sonat: alibi vero semper, vulgo Toujours.

Nostris Plante, eadem acceptione. Charta ann. 1190. in Chartul. Buxer. part. 8. ch. 3: Minori nepti meae Clemenciae dedi Plantam, quae est retro Mirandam, debentem viij. denarios censuales. Alia ann. 1255. ex Chartul. Campan. fol. 439. col. 1: In molendino novo decem solidos, tribus denariis minus, annui redditus, et super Plantas as Barbez octo solidos annui census. Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar.: Item plus unam petiam prati... confrontatam ab una parte cum terra et Planta dom. Joannis de Condomina. Charta ann. 1375. in Tabul. S. Joan. Laudun.: Sur la Plante Andriu le Couvreur seant à Miremont, trois solz Parisis. Vide infra Plantica et Plantitium.