Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PLANTO

PLANTO, ab Ital. Piantone, Talea, i. e. quod ab arbore reciditur ut in solo depangatur, ac plantetur, Gallice Rejeton. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. 1. pag. 287: Si Plantones incisi fuerint vel devastati comune illius terre in cujus curia fuerint vel guardia eo anno in quo plantati fuerint teneatur emendare domino Plantonum xviii. bononinos pro quolibet Plantone inciso. Fr.