Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PLANTO

PLANTO,┬▓ (PLANTARE) Collocare, statuere, erigere; qua notione Galli dicimus: Planter l'├ętendart. Charta Ludovici Ducis Brandenburg. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 101: Appropriavimus et appropriare decrevimus altari in ecclesia ville Gracs, sancti Nycolai civitatis nostre Steindal situando et Plantando, et in honore B. Catherine dedicando. Smaragdus in Vita S. Benedicti Anian. saec. 4. Bened. part. 1. pag. 206: Quidam siquidem frater tabulam sacratam, in qua beati Dionysii erant reliquiae aliorumque Sanctorum Plantatae, etc. Vita S. Eigilis ibidem pag. 238: Simul etiam et Sanctorum nomina, quorum reliquiae ibidem Plantatae sunt, disciplinabiliter litteris inserendo HRabanus magister memoriae commendavit. Elmham. in Vita Henrici V. Reg. Angl. edit. Hearnii cap. 26. pag. 61: In qua (galea) istac trium florum aureorum, in agro Plantatorum azureo, splendor sydereus emicabat. Vide, Plantatio.

Ital. Piantare. Acta S. Desid. tom. 5. Sept. pag. 789. col. 2: Credens sibi sufficere posse, si omnem delectationem in solo Patre coelesti Plantaret. Necrol. eccl. Paris. Ms.: iij. Idus Sept. Obiit Mauricius bonae memoriae Paris. episcopus, qui.... quatuor abbatias novellas sub ecclesia Parisiensi Plantavit.