Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PLANTO

PLANTO,³ (PLANTARE) Id quod ponitur sub planta pedis in sotulari, Gall. tacon, inquit Metulinus ad illud Ebrardi Betun. cap. 12: Plurali numero Plantaria denotat illa Quae tanquam soleas sub planta conspicis esse. Si singulare sit nomen, significabit Ramum quem plantas, vellisque, deinde replantas. Adde Servium, et Isidorum lib. 17. cap. 6. De postrema notione vide supra in Plansonus.