Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PLANUS

PLANUS, Simplex, nudus: dicitur praeterea de re minoris momenti. Libert. Clarimont. ann. 1248. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 600. art. 2: De Plana emendacione, douze deniers;... de Plana pergia, quatre deniers. Ibid. art. 5: De Plano placito, etc. Planus clamor per sex denarios emendabitur, in Libert. villae de Andeloto ann. 1269. tom. 8. earumd. Ordinat. pag. 126. art. 4. Vide supra in Clamor 2.

Hinc Maison plate appellatur, quae nullis munitionibus septa est, in Lit. remiss. ann. 1424. ex Reg. 173. Chartoph. reg. ch. 12: Laquelle maison est sans forterresse et Plate maison sans deffense.

Plana Aqua. Tabular. S. Petri de Cellafroini in pago Engolism. 12. circ. saec.: Dono... in ipso loco unam sclusam et piscationem per totam aquam Planam; id est, stagnantem, ni fallor.

Planus Ictus, Levis. Vide supra Ictus Planus.

Planum Psalterium, In quo textus sine Glossa. Inventar. ann. 1218. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 66. col. 1: Item inveni in armario... psalterium Planum, colletanum, psalterium Jeronimi Planum,... psalterium cum glossa.

Planum Opus. Vide, Planeus Pannus.

Planum Servitium. Vide in Servitium.

De Plano Inquirere, sine strepitu ac figura judicii, ac indagine, in Epistolis Clementis V. PP. et Joannis XXII. PP. apud Waddingum ann. 1308. 1317. 1320. 1328. Charta ann. 1257. ex Schedis Praes. de Mazaugues: Statuit... inquisitores et auditores, ut praedicta de Plano sine strepitu judicii audirent et inquirerent. Testam. Jacobi Reg. Aragon. ann. 1272. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 247: Omnia debita nostra... solvantur per dictos manumissores nostros de Plano et sine strepitu judiciario. Edictum Philippi Pulcri Reg. Franc. ann. 1302. tom. 1. Ordinat. pag. 357: Et ista mandabuntur executioni debite breviter et de Plano, sine strepitu judicii. Eadem habentur in Edicto Johannis Reg. Franc. ann. 1351. ibidem tom. 2. pag. 454. Quae vernacule sic exprimuntur in Litteris ejusd. Reg. ann. 1361. ibidem tom. 3. pag. 521: Procedez sommierement et de Plainz, senz ordre de plait et de procés et senz figure de jugement, etc. Occurrit praeterea apud Rymer. tom. 3. pag. 501. in Statutis Massil. lib. 1. cap. 34. § 4. et cap. 36. Vide Cujacium lib. 7. Observat. cap. 29. et Jurisconsultos. Haltaus. Glossar. German. voce Schlecht col. 1635.

De Plano Compromittere, apud Bartholomaeum Scribam Annal. Genuens. lib. 17. ad ann. 1227. apud Murator. tom. 6. col. 450: Januam pro dicto concordio sunt reversi, ostendentes in pleno et magno consilio civitatis Januae, qualiter Astenses de Plano compromiserunt in commune Mediolani. Absolute, plane, Gall. Pleinement.

De Plano, Moderate, sine vi, Gall. Doucement. Ital. Piano. Statuta Massil. lib. 2. cap. 40: Constituimus quod omnes draperii... ex debito juramenti teneantur servare quae in hoc praesenti statuto continentur, scilicet pannos quando ipsos vendent extendere supra bancam non trahendo, sed extendendo de Plano. Vide Plane.