Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PLENITUDO

PLENITUDO, Res integra. Optatus lib. 1. de Synodo Cirtensi Donatistarum agens: Harum Plenitudinem rerum in novissima parte istorum libellorum ad implendam fidem adjunximus. Concilium Parisiense ann. 847: Plenitudo autem Capitulorum, quae in plenitudine Synodalium actionum habentur, unde hae commemorationes excerptae sunt, ita per loca continentur. Concilium apud S. Macram ann. 881. cap. 8. de Carolo Mag.: Et quando ad placitum suum veniebat, omnia subtiliter tractata Plenitudini consiliariorum suorum monstrabat, et communi consilio illa ad effectum perducere procurabat. Vide Addit. 2. ad Capitul. cap. 28. Capitul. Caroli C. tit. 32. tit. 37. num. 14. Avitum Viennensem Epist. 2. ex Baluzianis et Glossar. med. Graecit. in Πλήρωμα.

Nostris Plenité. Chartular. S. Joan. in valle: Haec est libertas ecclesiae beati Johannis de Braioto; quod prior illius ecclesiae in tota terra, quam sub potestate mea possidet, ubicumque sit, tam in feodis quam in proprio meo, jurisdictionis habet Plenitudinem. Stat. ann. 1254. in Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Pater fol. 46. v°.: Voulons que (toutes les choses devant ordenées) soient déstroitement gardées de nos baillis et subgés, retenue à nous la Plenité de la royal puissance de i déclarer, muer ou corrigier, adjouster ou amenuiser.

Plenitudo, Copia, abundantia. Memoriale Potestat. Regiens. ad ann. 1280. apud Murator. tom. 8. col. 1148: Pons do Brazolo destructus fuit per Plenitudinem aquarum; et inundationes diluvii ita venerunt magnae et maximae quod dictum pontem destruxerunt. Adde Gasp. Barthii Gloss. ex Histor. Palaest. Raimundi Aquilaei, apud Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 266. Hinc Plainte, nostris, eadem notione. Le Roman de la guerre de Troyes MS.: C'est li regne de Focedis, Une terre mult deliteuse, Et de tresors bien abondeuse, O grant Plainte de Chevaliers D'armes garnis et de destriers. Planté, ibidem: De vitaille ont grant Plantez. MS.: Li Duz a la Planté de la Chevalerie, Li Duz a la Planté de la gaaignerie, Li Duz a la Planté de la bonne gent garnie. Occurrit passim apud Scriptores nostros vernaculos.

Plenté, eodem intellectu, in Comment. ad Psalt. ex Glossar. ad calcem Joinvil. edit. reg. La terre est au Seigneur et sa Plenté. Ubi Psal. 23: Domini est terra et Plenitudo ejus, etc. Unde nostratibus Plenteif et Plentiveus, pro Fertile, abondant, fertilis, rebus omnibus abundans. Chron. S. Dion. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 196: Li terrois qui est entour, est moult Plentiveus et moult habundanz. Ubi Aimoin. lib. 2. cap. 24. ibid. pag. 59. habet: Terras habens fertiles. Hist. contin. Guill. Tyrii apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 693: Li vaissel de l'ost aloient chascun jor à Damiete, et amenoit en l'ost viandes, si que li os estoit bien Plenteif. Ibid col. 702: Un vaillant home, qui avoit nom Anseau, lequel maintain bien la terre, selonc le mauvais point où ele estoit. Et por ce qu'il la pust miex maintenir, fit il pés et aliance às Comans, et espousa la fille d'un Comans por miex atraire à soi; et de ce avint que la terre fu en meillor point et plus Pleinteive. Hinc Planté, pro Amplius, vulgo Plus, davantage, in Lit. remiss. ann. 1406. ex Reg. 160. Chartoph. reg. ch. 317: Icellui Blondel dist au suppliant moult arrogamment et par grant air, que s'il en parloit Planté, qu'il le getteroit sur les chiennez. Vide Planta 2.

Ejusdem originis videtur vox Gallica Plaintif, pro Saccus, quia in eo multa congeri possunt. Lit. remiss. ann. 1459. in Reg. 188. ch. 173: Jame Vidau monstra au suppliant un plain Plaintif ou sac plain de bourre, etc.

Plenitudo, integritas. Charta Wernheri Argentin. Episc. apud Eccardum Origin. Habsburgo-Austr. col. 112: Donec facultas rediret reformandi in pristinum Plenitudinis statum.

Plenitudo, Absolutio, expletio, Gall. Accomplissement. Capitul. lib. 7. cap. 380: In sacerdotis pendeat arbitrio utrum dignus sit corpus Christi accipere aut usque ad Plenitudinem poenitentiae ab eo separari.