Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PLUS

PLUS, Sine pluri, Gallice Sans plus, nihil addito. Statuta Massil. lib. 1. cap. 57: Quod teneat (argenteum) marcham argenti 2. den. et obolorum sterlingorum sine Pluri.

Plus, adv. Amplius. Charta Fulb. episc. Camerac. ann. 941. ex Cod. Ms. 66. ejusd. eccl.: Ab omnibus inventum est Plus, per legem et debitam justitiam... supradictas feminas, matre videlicet cum filiabus suis, unaquaque earum ad supradictam villam dare de suo capite denarios duos.

Plus. Charta ann. 1013. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 86: Et quod Plus est, querimus ut, etc. Phrasis Gallica, Et qui plus est, davantage, Insuper, praeterea.

Ad Plus, Ad summum, Gall. Au plus. Statuta Cluniac. ann. 1200. in Bibl. Cluniac. pag. 1464: Qui (Eleemosynarius) una ad plus sit equitatura contentus.