Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): POENA

POENA, Poena obligata, in quam quis se ex pacto obligavit, adstrinxit. Lex Longobard. lib. 3. tit. 10. § 1. Aistulph. 7.: Sed semper commutatio ipsa firma permaneat, et si removere voluerit, Poenam inter se obligatam componat. Supra: Excepto si Poenam obligatam componere voluerint. Vide Dirksen. Manuale Juris in hac voce § 3.

Praeter imprecationes in Chartis apponi solitas Poenarum quatuor genera distingui possunt, quibus coarctandas hominum pravas voluntates existimabant antiqui. De iis vide Mabillonium lib. 2. Diplom. cap. 8. in cessionibus tamen nullam poenam fuisse adhibitam probant formula 36. inter Sirmondicas et form. 29. novae Collectionis. Vide Baluzii Notas ad lib. Capitul.

Poena Mutorum. Vide Panis fortis et durus.

Poena, Emenda, mulcta. Charta Adami Episc. Meld. ann. 1289. in Tabular. ejusdem Eccles.: Tenebuntur dicti hospites solvere nobis Episcopo decem solidos Turon. pro Poena, quam Poenam nobis facient dicti decanus et capitulum reddi et solvi, ut dictum est, cum pecuniae expensarum praedictarum. Charta ann. 1265. in Chartul. Domus Dei Pontisar.: Ils estoient tenus à paier... ii. sous en nom de Peine.

Poena Faillita, Eodem intellectu. Charta ann. 1379. ex Schedis Praes. de Mazaugues: Dicta curia habet ibidem condemnationes latas et Poenas faillitas; quae lata solvitur pro confesso denar. 12. pro libra et de negatis solidos 2. Item Poenae faillitae solvuntur per hunc modum: de prima citatione, si sit contumax, solvit denar. 6. de secunda solidum unum, etc.

Poena Perdita, Eadem notione. Charta ann. 6. Henrici VIII. Reg. Angl. apud Madox Formul. Angl. pag. 273: Tunc volo et per praesentes concedo, pro me, haeredibus et assignatis meis, ad forisfaciendum et perdendum dictis abbati et conventui eorumque successoribus nomine Poenae perditae, alios octodecim solidos bonae et legalis monetae Angliae.... Et quod bene licebit dictis Abbati et conventui.... tam pro praedicta annuitate sive annuali redditu 18. denariorum, quam pro hujusmodi Poena sive poenis, sicut praemittitur, perditis et forisfactis.

Poena Fiscalis, Mulcta, quae ad fiscum pertinet. Vide supra in Fiscus.