Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): POENA

POENA,³ Tributum, onus agris vel personis impositum. Charta Phil. I. ann. 1061. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 283: Apud Tinevalle habet alodum ab omni Poena relaxatum. Alia Galteri Laudun. episc. ann. 1164. ex Chartul. S. Vinc. Laudun. ch. 69: Ecclesia igitur super praedicta terra contra omnes, qui jus exequi voluerint, Arnulfo garandiam portabit; nisi aliquis rusticorum in aliqua terra Poenam suam monstrare valuerit. Painnée, eadem, ut videtur, acceptione, in Lit. ann. 1390. ex Reg. 138. ch. 195: Le pénultieme jour du mois de March, Jacques Mariée enchérit ledit fief d'un gros de Flandres, pour le denier Dieu; quatrevins francs d'or du roy, pour le gros du marquiet, lxij. sols de carité, lxij. sols pour la premiere Painnée et pour cascune des autres selon l'ordenance; et quant aux deux cens, un gros pour le denier Dieu, dix frans d'or du roy, pour le gros du marquiet, wit gros du carité, wit gros pour la premiere Painnée, et pour cascune des autres, que on y referoit, cinq gros. Hinc

Terra Poenae, de Poena vel Poenosa, Tributis, angariis et aliis exactionibus obnoxia. Charta ann. 1166. ex Tabul. S. Crucis Camerac.: Sigerus major de Busseriis, concedente uxore sua Geberga, terragium trium modiatarum, quod in feodo a praeposito S. Crucis Cameracensis tenebat, et poenam quatuor modiatarum... domui hospitalis de Jherusalem, per manus magistri Letaldi, reddidit.... Quoniam terra feodi sive Poenae ab ecclesia S. Crucis detinebatur, quia domus hospitalis hanc gratiam promeruit ut terra nominata, feodi scilicet atque Poenae sibi ab ecclesia concederetur, majoriam retinendam ecclesiae reddidit et perpetuo possidendam concessit. Alia ann. 1247. ex Chartul. Valcel. sign. E. ch. 42: Dimidiam alteram modiatam terrae Poenosae, contiguam viae de Bauduinvalle, inter Fai et Tavielmes sitae, quam similiter de me tenebat tamquam terram de Poena. Vide, Poenales terrae et mox Poenaliter.

Ad Poenam Tenere, id est, sub onere, vel praestatione aliqua. Charta Wilfridi Abbat. S. Richarii ann. 1165. in Tabul. ejusdem loci: Guido de Calmont .... quidquid ad feodum Girardi hereditario jure spectat, nempe curtillum... ad Poenam tenebit a festivitate S. Remigii, quae est anno Incarnati Verbi 1166. ad duos annos in pace tenebit: ecclesia vero S. Richarii omnia praescripta a festo S. Andreae, quod est in priori praedictorum annorum usque ad ejus festum sequens, abque ullo obstaculo de quindecim libris denariorum redimens, tamdiu in pace tenebit donec praedictos nummos a Girardo accipiat. Vide, Poenales terrae.