Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ANTRUM

ANTRUM, Templum. Papias in MS. Bituric.: Corcium civitas fuit Piratorum ubi famosissimum est Antrum, id est, templum.

Antrum Tumbale, Sepulcrum. Carmen de Berengario Imp. apud Murat. tom. 2. pag. 411. col. 2: Luce Deus qua factus homo processit ab Antro Tumbali, etc. Id est, Die Resurrectionis Christi.

Acta S. Januar. tom. 6. Sept. pag. 885. col. 1: Omnia tecta Antraque beati martyris Januarii, tam virorum raucis vocibus, quam feminarum claris ululatibus, personabant. Paulo ante Cubiculum beati Januarii dicitur.